Post Evergetem regnavit filius ejus Ptolemaeus Philopater. Post quem Ptolemaeus Epiphanes. Post quem Ptolemaeus Philometor, quem vicit rex Syriae Antiochus magnus, et Judaeam sibi subjugavit. Pontifex Judaeorum fuit Onias magnus Simonis filius, ad quem, ad reparandum foedus, quod legitur fuisse inter Abraham, et majores suos, Lacedemoniorum rex Arius legatos misit. Porro Antiochus rex tributa septimi anni et ministrorum templi, quae Philadelphus relaxaverat a Judaeis revocavit. Qui dum finitimas regiones supra modum infestaret, delata est res ad Romanos. Et missi sunt ad eum Scipio Nasica, et Scipio Africanus, et ab infestatione sub religione jurisjurandi amoverunt eum. Insuper tulerunt ab eo obsidem filium ejus Seleucum primogenitum, quem volens recipere ab eis, tradidit pro eo filium minorem natu Antiochum Epiphanem, ita quod esset obses perpetuus, id est non rediturus, propter jusdem Antiochi saevitiam. Descendit Onias in Aegyptum ad Ptolemaeum Epiphanem, sicut supra dictum est, et occisus est in Perside Antiochus in fano Nanee, et membratim ejectus a sacerdotibus. Qui in dolo promiserant ei thesauros, et cum paucis induxerunt eum in adytum.